Vicipaedia
Vicipaedia articulum habet de mathematica.

Appellatio pronuntiatusque

+/-
 API: /ma.tʰeːˈma.ti.ka/(classice)
Syllabificatio phonetica: ma·thē·ma·ti·ca — morphologica: mathematic-a

Formae aliae

+/-

Notatio

+/-
Graeca Antiqua: μαθηματικός ‎(mathēmatikós)

Nomen substantivum

+/-

mathēmatic|a, -ae fem.

  1. Theoria calculandi.

Declinatio

+/-
f. sing. plur.
nom. mathēmatica
I
gen. mathēmaticae
II
dat. mathēmaticae
III
acc. mathēmaticam
IV
abl. mathēmaticā
VI
voc. mathēmatica
V

Dictiones collatae

+/-

Translationes

+/-

Loci

+/-
M. Tullius Cicero
-106…-43
Vitruvius
ca. -80…-15
C. Plinius Secundus
23–79
Ulco Cats Bussemaker
1810–1865
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (55 a.C.n. / 699 a.u.)

  • Atque haud scio an minus vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem. —De oratore Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitûm ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et diapason ad disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures. Hydraulicas quoque machinas et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit. —De architectura Vitruvii [3][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • eadem aetas Neronis principatu ad Thessalum transilivit, delentem cuncta placita et rabie quadam in omnis aevi medicos perorantem, quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento abunde potest, cum monumento suo, quod est Appia via, iatronicen se inscripserit. nullius histrionum equorumque trigarii comitatior egressus in publico erat, cum Crinas Massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando horasque observando auctoritate eum praecessit, nuperque HS C reliquit, muris patriae moenibusque aliis paene non minore summa extructis. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Latinitas nova

saec. XIX.

  • Quinetiam hoc declarant eae mathematicae, quae sunt magis naturales: ut perspectiva, et musica, et astrologia. Contra enim quodammodo se habent ac geometria: quoniam geometria naturalem quidem lineam considerat, non tamen qua est naturalis; perspectiva autem mathematicam quidem lineam considerat, non tamen qua est mathematica, sed qua est naturalis. —Aristotelis Physica Bussemakeri [5][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - De oratore. (The Latin Library): Liber primus. XIV. [61] — mathematica
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Vicicitatio: mathematica.
  3. 3.0 3.1 De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber primus, 1. [9] — mathematica
  4. 4.0 4.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber XXIX, cap. 5, [9] — mathematica
  5. 5.0 5.1 Ulco Cats Bussemaker, Aristotelis Physica. Aristotelis Naturalis Auscultatio Libri VIII, Firmin Didot, Paris 1854. (Universitas Turicensis): Liber II, capitulum II, [5] — mathematica