Jump to content

Quantum redactiones paginae "Ioannes Christianus Andersen" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 14: Linea 14:
== Opera ==
== Opera ==
[[file:Arthur Szyk (1894-1951). Andersen's Fairy Tales, inside cover illustration (1944), New York.jpg|thumb|Editio fabularum Neoeboracensis, anno 1945]]
[[file:Arthur Szyk (1894-1951). Andersen's Fairy Tales, inside cover illustration (1944), New York.jpg|thumb|Editio fabularum Neoeboracensis, anno 1945]]
Ex operibus eius maxime fabulae eius CLVI ''Eventyr'' notae sunt. Narrationes populares valde tractavit et - cum traditionibus (historicis, nonnumquam mediaevalibus) Danicis, Germanicis, Graecis iungens - eas moribus contemporaneis adaptavit in fabulas artificiosas tempori [[Biedermeier]] aptas. Neque phaenomena naturalia aberant et nonnumquam artifices contemporanei Danici ibi indirecte honorabantur velut [[Ambrosius Stub]] poeta sive [[Bertel Thorvaldsen]] sculptor. Alia autem opera (autobiographiaca, [[novella]]e, dramata, carmina, itineraria, Milesia) usque hodie vulgo ignota manebat. [[Mythisoria]] prima ''Der Improvisator'' anno 1835 edita est; alia e.g. anno1848 praetitulata ''Die beiden Baroninnen'', ubi agitur de orphano quodam.
Ex operibus eius maxime fabulae eius CLVI ''Eventyr'' notae sunt. Narrationes populares valde tractavit et - cum traditionibus (historicis, nonnumquam mediaevalibus) Danicis, Germanicis, Graecis iungens - eas moribus contemporaneis adaptavit in fabulas artificiosas tempori [[Biedermeier]] aptas. Neque phaenomena naturalia aberant et nonnumquam artifices contemporanei Danici ibi indirecte honorabantur velut [[Ambrosius Stub]] poeta sive [[Bertel Thorvaldsen]] sculptor. Alia autem opera (autobiographiaca, [[novella]]e, dramata, carmina, itineraria, Milesia) usque hodie vulgo ignota manebat. [[Mythistoria]] prima ''Der Improvisator'' anno 1835 edita est; alia e.g. anno1848 praetitulata ''Die beiden Baroninnen'', ubi agitur de orphano quodam.


== Quadam fabulae notabiles ==
== Quadam fabulae notabiles ==

Emendatio ex 14:56, 30 Maii 2020

In progressu In progressu
Ioannes Christianus Andersen

Ioannes Christianus Andersen (Danice Hans Christian Andersen seu H. C. Andersen, natus Othaniae die 2 Aprilis 1805; mortuus Hafniae die 4 Augusti 1875) fuit auctor Danus. Notissima suorum operum scriptorum sunt puerorum fabulae, quamquam etiam mythistorias phantasicas, poemata, librosque itinerum scripsit.

Vita

Ioannes Christianus Andersen anno 1874 in synoecio suo; photographiam fecit Clemens Weller
Cippus in Coemeterio assitentiae Hafniensi
Domus ubi verisimiliter natus poeta H.C. Andersen, Odense

Filius unicus sutoris pauperis Ioannis Andersen et lavatricis Annae Mariae Andersdatter alcoholi nimium deditae, scribendi ignarae et valde piae erat; a patre elementa quoad politicam, litteras et liberam cogitationem didicit. Patre mortuo, qui ex inopia stipendia meruerat, Andersen annorum XIV adulescens Hafniam petivit ubi tres annos tamquam mendiculus et cantor malus vitam sibi reperiebat. Denique pro Ioana Collin, homine politico et Theatri regii ductore laborabat. Iste homo generosus pecuniam eruditioni scholasticae dedit. Andersen, in domo eius sartus et tectus conservatus, filium Eduardum Collin de hoc mirantem et filiam Ludovicam Collin adamavit. Maecenas alter fui trex Fredericus VI; Andersen scholas Slagelse et Helsingør usque annum 1828 frequentavit antequam universitatem Hafniensem adiret. Tunc poema Das sterbende Kind creatum est de mundo in visione infantili, quae visio in posterioribus opusculis multis inveniri potest necnon prima fabula eius de candela Lysene numquam edita, cuius manuscriptum anno 2012 demum in lucem prolatum est - agitur de narratiuncula pulcherrima in idiomate adhuc immaturo quidem. Riborg Voigt, soror commilitonis Christiani Voigt, ductitari non potuit quae viro alteri promissa erat; eius epistulam valedictoriam usque mortem secum portavit. Ita repulsus Andersen itinerabatur in Germaniam, Angliam, Italiam, Hispaniam, Lusitaniam et in Imperium Ottomanicum; in plagis Italicis nascebantur primae adumbrationes opusculi Den lille Havfrue in quo enim ambientis naturae descriptio Italiam olet. In itineribus magnis triginta saepissime Maxen prope Dresdam venit maecenates Fridericam et Fridericum Antonium Serre visitandum.[1] Post annum 1863 Hafniam non iam reliquit Osloa excepta.

Annis novis feminae multae consuetudinem eius contraxerunt e.g. Henrietta Wulff, filia magistri navis celebris, Sophia Ørsted, filia magnetismi electrici inventoris Ioannis Christiani Ørsted, et Ioanna Lind, sic dicta luscinia Suecica quam Andersen venerabatur. Epistulare commercium amplexum in Centro Andersen servatum monstrat etiam litteras pictricis Clarae Heinke, filiae iuristae Ferdinandi Heinke quibus poeta mense Augusto 1872 de Fridericae Serres morte certior factus est. De homosexualitate poetae iam saeculo XIX exeunte disputatum est et anno 1901 Carolus Albertus Fahlberg testimonia apodictica arguere posse credidit[2] Recentius de larvis litterariis homoeroticis exploratum est.[3] Novissimis annis Andersen poeta ubique terrarum notissimus et magni aestimatus erat.

Oper

Editio fabularum Neoeboracensis, anno 1945

Ex operibus eius maxime fabulae eius CLVI Eventyr notae sunt. Narrationes populares valde tractavit et - cum traditionibus (historicis, nonnumquam mediaevalibus) Danicis, Germanicis, Graecis iungens - eas moribus contemporaneis adaptavit in fabulas artificiosas tempori Biedermeier aptas. Neque phaenomena naturalia aberant et nonnumquam artifices contemporanei Danici ibi indirecte honorabantur velut Ambrosius Stub poeta sive Bertel Thorvaldsen sculptor. Alia autem opera (autobiographiaca, novellae, dramata, carmina, itineraria, Milesia) usque hodie vulgo ignota manebat. Mythistoria prima Der Improvisator anno 1835 edita est; alia e.g. anno1848 praetitulata Die beiden Baroninnen, ubi agitur de orphano quodam.

Quadam fabulae notabiles

  • Prinsessen paa Ærten, 1835
  • Tommelise, 1835
  • Keiserens nye Klæder, 1837
  • Den lille Havfrue, 1837
  • De vilde Svaner, 1838
  • Svinedrengen, 1841
  • Den grimme Ælling sive Anaticulus informis, 1843
  • Nattergalen, 1843
  • Den lille Pige med Svovlstikkerne, 1845
  • Sneedronningen, 1863

Notae

  1. Ibi lingua Theodisca rimis versificabatur: Des Herzens Sonnenschein in Sachsen, er strahlt am schönsten doch in Maxen. - Corda in Saxonia maxime in Maxen lucent.
  2. Hans Christian Andersen: Beweis seiner Homosexualität
  3. Heinrich Detering: Das offene Geheimnis. Zur literarischen Produktivität eines Tabus von Winckelmann bis zu Thomas Mann, Gottingae 1995, p. 175–232.

Nexus interni

Bibliographia

  • Andersen, Hans Christian (2005) [2004]. Jackie Wullschlager. ed. Fairy Tales. Tiina Nunnally.. Novi Eboraci: Viking. ISBN 0-670-03377-4 
  • Andersen, Jens (2005) [2003]. Hans Christian Andersen: A New Life. Tiina Nunnally.. Novi Eboraci, Woodstock, et Londinii: Overlook Duckworth. ISBN 978-1-58567-737-5 
  • Dalager, Stig. 2006. Journey in Blue. Mythistoria. Londinii et Toronti: Londinii: McArthur & Co.
  • Manning-Sanders, Ruth. 1949. Swan of Denmark: The Story of Hans Christian Andersen. Heinemann.
  • Norton, Rictor, ed. 1998. My Dear Boy: Gay Love Letters through the Centuries. Franciscopolis: Leyland Publications. ISBN 0-943595-71-1.
  • Terry, Walter (1979). The King's Ballet Master. Novi Eboraci: Dodd, Mead & Company. ISBN 0-396-07722-6. 
  • Wullschlager, Jackie (2002) [2000]. Hans Christian Andersen: The Life of a Storyteller. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-91747-9. 
  • Zipes, Jack (2005). Hans Christian Andersen: The Misunderstood Storyteller. Novi Eboraci et Londinii: Routledge. ISBN 0-415-97433-X. 

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Christianum Andersen spectant.