Jump to content

Quantum redactiones paginae "Ioannes Christianus Andersen" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m +Definitio ex en &c, ut fortasse >16K sit (1K, 10K)
m Nexus: luscinia
Linea 12: Linea 12:
Riborg Voigt, [[soror]] commilitonis Christiani Voigt, ductitari non potuit, quae viro alteri promissa erat; eius epistulam valedictoriam usque mortem secum portavit. Ita repulsus, Andersen in Germaniam, Angliam, Italiam, Hispaniam, Lusitaniam et in Imperium Ottomanicum itinerabatur; in plagis Italicis nascebantur primae adumbrationes opusculi ''Den lille Havfrue,'' in quo enim ambientis naturae descriptio Italiam olet. In itineribus magnis triginta saepissime Maxen prope [[Dresda]]m venit maecenates Fridericam et Fridericum Antonium Serre visitandum.<ref>Ibi lingua Theodisca rimis versificabatur: ''Des Herzens Sonnenschein in Sachsen, er strahlt am schönsten doch in Maxen.'' Corda in Saxonia maxime in Maxen lucent.</ref> Post annum [[1863]], Hafniam non iam reliquit, [[Osloa]] excepta, ubi anno [[1872]] ovationibus multis acceptus est.
Riborg Voigt, [[soror]] commilitonis Christiani Voigt, ductitari non potuit, quae viro alteri promissa erat; eius epistulam valedictoriam usque mortem secum portavit. Ita repulsus, Andersen in Germaniam, Angliam, Italiam, Hispaniam, Lusitaniam et in Imperium Ottomanicum itinerabatur; in plagis Italicis nascebantur primae adumbrationes opusculi ''Den lille Havfrue,'' in quo enim ambientis naturae descriptio Italiam olet. In itineribus magnis triginta saepissime Maxen prope [[Dresda]]m venit maecenates Fridericam et Fridericum Antonium Serre visitandum.<ref>Ibi lingua Theodisca rimis versificabatur: ''Des Herzens Sonnenschein in Sachsen, er strahlt am schönsten doch in Maxen.'' Corda in Saxonia maxime in Maxen lucent.</ref> Post annum [[1863]], Hafniam non iam reliquit, [[Osloa]] excepta, ubi anno [[1872]] ovationibus multis acceptus est.


Annis novis feminae multae consuetudinem eius contraxerunt, e.g. Henrietta Wulff, filia magistri navis celebris, [[Sophia Ørsted]], filia magnetismi electrici inventoris [[ioannes Christianus Ørsted|Ioannis Christiani Ørsted]], et [[Ioanna Lind]], sic dicta luscinia [[suecia|Suecica]] quam Andersen venerabatur. Epistulare commercium amplexum in Centro Andersen servatum monstrat etiam litteras pictricis Clarae Heinke, filiae iuristae [[ferdinandus Heinke|Ferdinandi Heinke]] quibus poeta mense Augusto 1872 de Fridericae Serres morte certior factus est.
Annis novis feminae multae consuetudinem eius contraxerunt, e.g. Henrietta Wulff, filia magistri navis celebris, [[Sophia Ørsted]], filia magnetismi electrici inventoris [[ioannes Christianus Ørsted|Ioannis Christiani Ørsted]], et [[Ioanna Lind]], sic dicta [[luscinia]] [[Suecia|Suecica]], quam Andersen venerabatur. Epistulare commercium amplexum in Centro Andersen servatum monstrat etiam litteras pictricis Clarae Heinke, filiae iuristae [[ferdinandus Heinke|Ferdinandi Heinke]] quibus poeta de [[mors|morte]] Fridericae Serres mense Augusto [[1872]] certior factus est.


De [[homosexualitas|homosexualitate]] poetae iam [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] exeunte disputatum est, et anno [[1901]] [[Carolus Albertus Fahlberg]] testimonia apodictica arguere posse credidit.<ref>[http://www.jfsz.de/jfsz-1901-andersen-202-203.pdf ''Hans Christian Andersen: Beweis seiner Homosexualität''].</ref> Recentius de larvis litterariis homoeroticis exploratum est.<ref>Heinrich Detering: ''Das offene Geheimnis. Zur literarischen Produktivität eines Tabus von Winckelmann bis zu Thomas Mann'' (Gottingae 1995), 175–232.</ref> Novissimis annis, Andersen poeta ubique terrarum notissimus et magni aestimatus erat. [[Hypochondria]] laborabat, et multis pavoribus tormentatus est. Andersen [[pantheismus|pantheismo]] fovisse videtur.<ref>Mathias Jung, ''Das hässliche Entlein: Die Erlösung vom Minderwertigkeitskomplex'', editio altera (Lahnstein: emu-Verlag, 2011), 67–68.</ref>
De [[homosexualitas|homosexualitate]] poetae iam [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] exeunte disputatum est, et anno [[1901]] [[Carolus Albertus Fahlberg]] testimonia apodictica arguere posse credidit.<ref>[http://www.jfsz.de/jfsz-1901-andersen-202-203.pdf ''Hans Christian Andersen: Beweis seiner Homosexualität''].</ref> Recentius de larvis litterariis homoeroticis exploratum est.<ref>Heinrich Detering, ''Das offene Geheimnis: Zur literarischen Produktivität eines Tabus von Winckelmann bis zu Thomas Mann'' (Gottingae 1995), 175–232.</ref> Novissimis annis, Andersen poeta ubique terrarum notissimus et magni aestimatus erat. [[Hypochondria]] laborabat, multisque [[pavor]]ibus vexabatur. [[Pantheismus|Pantheismo]] fovisse videtur.<ref>Mathias Jung, ''Das hässliche Entlein: Die Erlösung vom Minderwertigkeitskomplex'', editio altera (Lahnstein: emu-Verlag, 2011), 67–68.</ref>


== Opera ==
== Opera ==
[[Fasciculus:Arthur Szyk (1894-1951). Andersen's Fairy Tales, inside cover illustration (1944), New York.jpg|thumb|Editio fabularum Neoeboracensis, anno 1945.]]
[[Fasciculus:Arthur Szyk (1894-1951). Andersen's Fairy Tales, inside cover illustration (1944), New York.jpg|thumb|Editio fabularum Neoeboracensis, anno [[1945]].]]
[[Fasciculus:2017-06-10 Kleine Meerjungfrau in Kopenhagen (1626).jpg|thumb|Nympha maritima patiens hospites excipit.]]
[[Fasciculus:2017-06-10 Kleine Meerjungfrau in Kopenhagen (1626).jpg|thumb|Nympha maritima patiens hospites excipit.]]
[[Fasciculus:Stamps of Germany (DDR) 1972, MiNr Kleinbogen 1801-1806.jpg|thumb|Pittacia cursualia Germaniae orientalis, 1972.]]
[[Fasciculus:Stamps of Germany (DDR) 1972, MiNr Kleinbogen 1801-1806.jpg|thumb|Pittacia cursualia Germaniae orientalis, 1972.]]

Emendatio ex 12:47, 10 Augusti 2020

Ioannes Christianus Andersen

Ioannes Christianus Andersen (Danice Hans Christian Andersen seu usitate in Dania H. C. Andersen, natus Othaniae die 2 Aprilis 1805; mortuus Hafniae die 4 Augusti 1875) fuit auctor Danus. Notissima ex eius operibus sunt fabellae pueriles, sed etiam litteras pueriles, mythistorias phantasicas, poemata, ludos, librosque itinerum scripsit.

Eius fabellae pueriles, quae in 156 fabulis in nonis voluminibus editis consistunt,[1] et in plus quam 125 linguas convertuntur,[2] collectivam culturae Occidentalis conscientiam intraverunt, iuvenibus facile patentes, sed etiam praecepta virtutis constantiaeque contra res adversas lectoribus maturis praebentes.[3]

Vita

Ioannes Christianus Andersen anno 1874 in synoecio suo; photographema fecit Clemens Weller.
Cippus in Coemeterio Assitentiae, Hafniae.
Domus ubi verisimiliter natus est H.C. Andersen, Odense.

Filius unicus sutoris pauperis Ioannis Andersen et lavatricis Annae Mariae Andersdatter alcoholi nimium deditae, scribendi ignarae et valde piae erat; a patre elementa quoad politicam, litteras et liberam cogitationem didicit. Patre mortuo, qui ex inopia stipendia meruerat, Andersen annorum quattuordecim adulescens Hafniam petivit, ubi tres annos tamquam mendiculus et cantor malus vitam sibi reperiebat. Denique pro Ioana Collin, politico et theatri regii ductore, laborabat. Iste homo generosus pecuniam eruditioni scholasticae dedit. Andersen, in domo eius sartus et tectus conservatus, filium Eduardum Collin de hoc mirantem et filiam Ludovicam Collin adamavit. Maecenas alter fuit rex Fredericus VI; Andersen scholas Slagelse et Helsingør usque annum 1828 frequentavit, antequam Universitatem Hafniensem adiret. Tunc poema Das sterbende Kind creatum est de mundo in visione infantili, quae visio in posterioribus opusculis multis inveniri potest, necnon prima fabula eius de candela Lysene numquam edita, cuius manuscriptum anno 2012 demum in lucem prolatum est: agitur de narratiuncula pulcherrima in idiomate adhuc immaturo quidem.

Riborg Voigt, soror commilitonis Christiani Voigt, ductitari non potuit, quae viro alteri promissa erat; eius epistulam valedictoriam usque mortem secum portavit. Ita repulsus, Andersen in Germaniam, Angliam, Italiam, Hispaniam, Lusitaniam et in Imperium Ottomanicum itinerabatur; in plagis Italicis nascebantur primae adumbrationes opusculi Den lille Havfrue, in quo enim ambientis naturae descriptio Italiam olet. In itineribus magnis triginta saepissime Maxen prope Dresdam venit maecenates Fridericam et Fridericum Antonium Serre visitandum.[4] Post annum 1863, Hafniam non iam reliquit, Osloa excepta, ubi anno 1872 ovationibus multis acceptus est.

Annis novis feminae multae consuetudinem eius contraxerunt, e.g. Henrietta Wulff, filia magistri navis celebris, Sophia Ørsted, filia magnetismi electrici inventoris Ioannis Christiani Ørsted, et Ioanna Lind, sic dicta luscinia Suecica, quam Andersen venerabatur. Epistulare commercium amplexum in Centro Andersen servatum monstrat etiam litteras pictricis Clarae Heinke, filiae iuristae Ferdinandi Heinke quibus poeta de morte Fridericae Serres mense Augusto 1872 certior factus est.

De homosexualitate poetae iam saeculo undevicensimo exeunte disputatum est, et anno 1901 Carolus Albertus Fahlberg testimonia apodictica arguere posse credidit.[5] Recentius de larvis litterariis homoeroticis exploratum est.[6] Novissimis annis, Andersen poeta ubique terrarum notissimus et magni aestimatus erat. Hypochondria laborabat, multisque pavoribus vexabatur. Pantheismo fovisse videtur.[7]

Oper

Editio fabularum Neoeboracensis, anno 1945.
Nympha maritima patiens hospites excipit.
Fasciculus:Stamps of Germany (DDR) 1972, MiNr Kleinbogen 1801-1806.jpg
Pittacia cursualia Germaniae orientalis, 1972.
Rosa H. C. Andersen (Poulsen, 1983).

In initio Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann ei exemplo fuerat; ex anno 1838 emeritorium publicum habuit, quo bene vivere potuit. Fabulae Eventyr, fortalte for børn (1835–1848) in principio moralitati nocentes a nonnullis hominibus censebantur. Historia Kun en spillemand (1837) offensus est Severinus Kierkegaard philosophus.

Ex operibus fabulae eius 156 Eventyr notissimae sunt. Narrationes populares valde tractavit et, cum traditionibus (historicis, nonnumquam mediaevalibus) Danicis, Germanicis, Graecis iungens, eas moribus contemporaneis adaptavit in fabulas artificiosas tempori Biedermeier aptas. Neque phaenomena naturalia aberant et nonnumquam artifices contemporanei Danici ibi indirecte honorabantur velut Ambrosius Stub poeta sive Bertel Thorvaldsen sculptor. In fabulis affabre sermonem doctum cum idiomate quotidiano miscebat. Fratres Grimm, quorum fabulas Andersen Danice interpretatus est, vix eum moverunt. Ei in animo fuit, Romanticismum negans, poesim futuram modo brevi, claro, ubero creare. Strata narrativa psychologica cum personarum desideriis secretis multiplicia sunt; personae primo visu saepe ridicule ingrediuntur et agunt, quod Andersen cum sale solvit. Phantastica e quotidianis rebus nascuntur et omnes res vivae esse videntur modum in pantheisticum.

Alia autem opera (autobiographica, novellae, dramata, carmina, itineraria, Milesia) usque hodie vulgo ignota manebat. Mythistoria prima Der Improvisator anno 1835 edita est; alia e.g. anno1848 praetitulata Die beiden Baroninnen, ubi agitur de orphano quodam.

Gravitudo

Annis 1830 poeta iuvenis in Germania, maiore aestimatione quam in patria fruebatur. Annis 1840 iam variae fabularum conversiones circulabantur, e.g. amici eius Frederici Caroli Petit. Quamvis Andersen ipse semper Danice scriberet, autobiographia eius prima lingua Theodisca anno 1846 edita est sub titulo Das Märchen meines Lebens ohne Dichtung; in Dania autobiographicum Mit Livs Eventyr demum anno 1855 venale prostabat. In Germania anno 1831 poetam et exploratorem Adelbertum de Chamisso cognovit cui permissum et ut hypomnema in pugillares privatos Ioannis C. Andersen scriberet.[8] Chamisso postea carmina pauca in Theodiscum interpretatus est.[9] Tomus cum scriptis metro solutis anno 1860 Lipsiae in lucem prolatus est sub titulo Aus Herz und Welt, quorum versio originalis Danica multo post edita est.

Receptio pelliculis, musica, theatro

Pelliculae multis in terris factae (e.g. in Bohemoslovacia, Dania, Fennia, Francia, Germania, Iaponia, Russia; nonnullae etiam arte animandi) argumenta ex operibus eius habebant. Neque musici res eius spernebant: Augustus Enna (Den lille Pige med Svovlstikkerne), Alexander de Zemlinsky (Die Seejungfrau), Inguarus Stravinskij (Le Rossignol), Helmutus Lachenmann (Das Mädchen mit den Schwefelhölzern) , Alexander Böddecker (Die Schneekönigin), Marius Felix Lange (Die Schneekönigin) (melodramata). Ioannes Kresnik Bonnae praesentavit drama cum saltatione de Andersen; Turba Marci Zohner anno 2005 dedit Hans Christian Andersen – Das Doppelleben eines seltsamen Poeten de poetae vita (ancipiti). Basileae anno relatio cum Eduardo Collin tamquam historia amoris tragicae narrabatur.[10]

Praemia, musea, honores

Quotannis iudices e terris septuaginta oriundi Hans Christian Andersen Award adiudicant; Othania urbs ipsa quoque omni altero anno praemium proponit; in Italia autem exstat Premio Andersen litteris infantilibus egregiis honorandis. Othaniae duo musea sunt quae nuncupantur H. C. Andersens Hus et H. C. Andersens Barndomshjem. Tertium museum in votis est.[11] Etiam Americani Solvang in Comitatu Barbaropolitano museum suum genio Danico dedicatum colunt.[12] Dies internationalis librorum infantilium die 2 Aprilis celebratur, quo dies natalis poetae nostrae. Eduardus Eriksen statuam nymphae maritimae, hodie signum Hafniae proprium, anno 1913 fecit. Aerodromium Othaniae nomen Andersen portat. Etiam extra Daniam (e.g. in Germania) multis in urbibus viae pro Andersen nominatae sunt. Segestae Tiguliorum, ubi Andersen orbibatus pluries fuit, quotannis festum in eius honorem habet. Rosae species quoque eius nomen habet.[13]

Quaedam fabulae notabiles

  • Prinsessen paa Ærten, 1835
  • Tommelise, 1835
  • Keiserens nye Klæder, 1837
  • Den lille Havfrue, 1837
  • De vilde Svaner, 1838
  • Svinedrengen, 1841
  • Den grimme Ælling sive Anaticulus informis, 1843
  • Nattergalen, 1843
  • Den lille Pige med Svovlstikkerne, 1845
  • Sneedronningen, 1863

Notae

  1. "Formula:Citation error" 
  2. Wenande, Christian (13 Decembris 2012). "Unknown Hans Christian Andersen fairy tale discovered" .
  3. Wullschläger 2002.
  4. Ibi lingua Theodisca rimis versificabatur: Des Herzens Sonnenschein in Sachsen, er strahlt am schönsten doch in Maxen. Corda in Saxonia maxime in Maxen lucent.
  5. Hans Christian Andersen: Beweis seiner Homosexualität.
  6. Heinrich Detering, Das offene Geheimnis: Zur literarischen Produktivität eines Tabus von Winckelmann bis zu Thomas Mann (Gottingae 1995), 175–232.
  7. Mathias Jung, Das hässliche Entlein: Die Erlösung vom Minderwertigkeitskomplex, editio altera (Lahnstein: emu-Verlag, 2011), 67–68.
  8. In Andersens Stammbuch – Adelbert von Chamisso
  9. Der Soldat – Adelbert von Chamisso
  10. Das Opernschauspiel «Andersens Erzählungen» überzeugt.
  11. Dänemark plant neues Hans-Christian-Andersen-Museum, orf.at, 1 Novembris 2016.
  12. Museum in Solvang.
  13. Rosa: „H.C. Andersen“.

Nexus interni

Bibliographia

  • Jens Andersen: Hans Christian Andersen. Eine Biographie. Insel-Verlag, Francofurti 2005, ISBN 3-458-17251-3.
  • Paul Binding: Hans Christian Andersen : European Witness, New Haven: Yale Univ. Press, 2014, ISBN 978-0-300-16923-2.
  • Andersen, Hans Christian (2005) [2004]. Jackie Wullschlager. ed. Fairy Tales. Tiina Nunnally.. Novi Eboraci: Viking. ISBN 0-670-03377-4 
  • Andersen, Jens (2005) [2003]. Hans Christian Andersen: A New Life. Tiina Nunnally.. Novi Eboraci, Woodstock, et Londinii: Overlook Duckworth. ISBN 978-1-58567-737-5 
  • Dalager, Stig. 2006. Journey in Blue. Mythistoria. Londinii et Toronti: Londinii: McArthur & Co.
  • Heinrich Detering: Andersen und andere. Kleine dänisch-deutsche Kulturgeschichte Kiels. Heide 2005, ISBN 3-8042-1159-3.
  • Heinrich Detering, Günter Grass (ed.): Hans Christian Andersen. Die fünffache Seereise. Mit Hans Christian Andersen durch Schleswig und Holstein. Wachholtz, Neumünster, Hamburgi 2014, ISBN 978-3-529-02376-7.
  • Uwe Ebel: Hans Christian Andersen. Politologie und Poetologie seines Werks. (Wissenschaftliche Reihe, 5). Metelen: dev 1994, ISBN 3-927397-64-4.
  • Frederike Felcht: Heimkehr wohin? Hans Christian Andersens Orientreise, in: Helge Baumann, Michael Weise et al. (ed.): Habt euch müde schon geflogen? Reise und Heimkehr als kulturanthropologische Phänomene. Marburgi 2010, ISBN 3-8288-2184-7, S. 115–35.
  • Manning-Sanders, Ruth. 1949. Swan of Denmark: The Story of Hans Christian Andersen. Heinemann.
  • Norton, Rictor, ed. 1998. My Dear Boy: Gay Love Letters through the Centuries. Franciscopolis: Leyland Publications. ISBN 0-943595-71-1.
  • Terry, Walter (1979). The King's Ballet Master. Novi Eboraci: Dodd, Mead & Company. ISBN 0-396-07722-6. 
  • Wullschlager, Jackie (2002) [2000]. Hans Christian Andersen: The Life of a Storyteller. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-91747-9. 
  • Zipes, Jack (2005). Hans Christian Andersen: The Misunderstood Storyteller. Novi Eboraci et Londinii: Routledge. ISBN 0-415-97433-X. 
  • Johan de Mylius: Der deutsche Andersen: Zur Begründung des biographischen Andersen-Bildes in Deutschland. In: Heinrich Detering, Anne-Bitt Gerecke, Johan de Mylius: Dänisch-deutsche Doppelgänger: transnationale und bikulturelle Literatur zwischen Barock und Moderne. Göttingen: Wallstein 2001 (Grenzgänge. Studien zur skandinavisch-deutschen Literaturgeschichte 3) ISBN 978-3-89244-356-8, p. 157–73.
  • André Roes: Kierkegaard en Andersen. Uitgeverij Aspect, Soesterberg 2017, ISBN 978-94-6338-215-1.
  • Ulrich Sonnenberg: Hans Christian Andersens Kopenhagen, Francofurti: Schöffling, 1996, ISBN 3-89561-549-8.
  • Kai H. Thiele: Empfindsame Reise: Die Fahrt des Dichters Hans Christian Andersen zur königlichen Sommerresidenz in Wyk auf Föhr im Sommer 1844, Verlag Husum, 2011, ISBN 978-3-89876-541-1.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Christianum Andersen spectant.