Jump to content

Ars electrica

E Vicipaedia
Redactio 00:21, 13 Iunii 2013 a conlatore Ssolbergj (disputatio | conlationes) facta
Ingeniarii electici systemata electritatem subministrandi adumbrant...
... et, secundum Americanos, circuitus electronicosque intricatos quoque excogitant.

Ars electrica est ars ingeniaria quae specialiter ad systemata, instrumenta, et apparatus electricos spectat. Haec disciplina saeculo XIX incepit post divulgationem telegraphorum et systemata electritatem subministrandi. Qui artem electricam exercet dicitur ingeniarius electricus.

In civitatibus extra Civitates Foederatas Americae sitis, ars electrica hodie sola saepe dicitur complecti studia systematum electritatem subministrandi. Est ars electronica quae plerumque specialiter dicitur comprehendere electronicam, quae circuitus electricos investigat, et informaticam, quae systemata et programmata computatralia noscit. Intra CFA, autem, mos alius est. Ibi ars electrica complectitur studia systematum electritatem subministrandi, artem electronicam, et artem telecommunicatoriam, quae systemata telephonica communicatoriaque investigat.

stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link FA