Jump to content

Ars electrica

E Vicipaedia
Ingeniarii electici systemata distributionis electrica adumbrant...
... et, secundum Americanos, circuitus electronicosque intricatos quoque excogitant.

Ars electrica est ars ingeniaria quae specialiter ad systemata, instrumenta, et apparatus electricos spectat. Haec disciplina saeculo XIX incepit post divulgationem telegraphorum et systematum distributionis electricorum. Qui artem electricam exercet dicitur ingeniarius electricus.

In civitatibus extra Civitates Foederatas Americae, ars electrica hodie sola saepe dicitur includere studia systematum distributionis electricorum. Est ars electronica quae plerumque specialter dicitur includere electronicam, quae circuitus electricos investigat, et informaticam, quae systemata et programmata computatralia noscit. Intra CFA, autem, mos aliter est. Ibi ars electrica includit studia systematum distributionis electricorum, artem electronicam, et artem telecommunicatoriam, quae systemata telephonica communicatoriaque investigat.

stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!