Jump to content

Ars electrica

E Vicipaedia
Redactio 12:11, 20 Octobris 2009 a conlatore Neander (disputatio | conlationes) facta
Ingeniarii electici systemata distributionis electrica adumbrant...
... et, secundum Americanos, circuitus electronicosque intricatos quoque excogitant.

Ars electrica est ars ingeniaria quae specialiter ad systemata, instrumenta, et apparatus electricos spectat. Haec disciplina saeculo XIX incepit post divulgationem telegraphorum et systematum distributionis electricorum. Qui artem electricam exercet dicitur ingeniarius electricus.

In civitatibus extra Civitates Foederatas Americae sitis, ars electrica hodie sola saepe dicitur complecti studia systematum distributionis electricorum. Est ars electronica quae plerumque specialiter dicitur comprehendere electronicam, quae circuitus electricos investigat, et informaticam, quae systemata et programmata computatralia noscit. Intra CFA, autem, mos alius est. Ibi ars electrica complectitur studia systematum distributionis electricorum, artem electronicam, et artem telecommunicatoriam, quae systemata telephonica communicatoriaque investigat.

stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA